Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLXIII

Gratiae

Tres Charites Veneri assistunt, dominamque sequuntur,
  Hincque voluptates, atque alimenta parant.
Laetitiam Euphrosyne, speciosum Aglaia nitorem,
  Suadela est Pithus, blandus et ore lepos.
Cur nudae? Mentis quoniam candore venustas
  Constat, et eximia simplicitate placet.
An quia nil referunt ingrati, atque arcula inanis
  Est Charitum? qui dat munera, nudus eget.
Addita cur nuper pedibus talaria? Bis dat,
  Qui cito dat: minimi gratia tarda preti est.
Implicitis ulnis cur vertitur altera? Gratus
  Foenerat: huic remanent una abeunte duae.
Iuppiter iis genotor, coeli de semine divas
  Omnibus acceptas edidit Eurynome.

1546 5v