Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLX

Amicitia etiam post mortem durans

Arentem senio, nudam quoque frondibus ulmum
  Complexa est viridi vitis opaca coma:
Agnoscitque vices naturae, et grata parenti
  Officii reddit mutua iura suo.
Exemploque monet, tales nos quaerere amicos,
  Quos neque disiungat foedere summa dies.

1531 A6r 1534 16