Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLIX

Opulenti haereditas

Patroclum falsis rapiunt hinc Troes in armis,
  Hinc socii, atque omnis turba Pelasga vetat.
Obtinet exuvias Hector, Graecique cadaver.
  Haec fabella agitur cum vir optimus obit.
Maxima rixa oritur, tandem sed transigit haeres,
  Et corvis aliquid, vulturiisque sinit.

1546 45r