Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLVIII

Terminus

Quadratum infoditur firmissima tessera saxum,
  Stat cirrata super pectore imago tenus,
Et sese nulli profitetur cedere: talis
  Terminus est, homines qui scopus unus agit.
Est immota dies, praefixaque tempora fatis,
  Deque ferunt primis ultima iudicium.

1546 33r