Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLVII

In mortem praeproperam

Qui teneras forma allexit, torsitque puellas
  Pulchrior et tota nobilis urbe puer,
Occidit ante diem, nulli mage flendus, Aresti,
  Quam tibi, cui casto iunctus amore fuit.
Ergo illi tumulum, tanti monumenta doloris
  Astruis, et querulis vocibus astra feris:
Me sine abis dilecte? neque amplius ibimus una?
  Nec mecum in studiis otia grata teres?
Sed te terra teget, sed fati Gorgonis ora,
  Delphinesque tui signa dolenda dabunt.

1534 118