Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLV

De Morte et Amore

Errabat socio Mors iniuncta Cupidine: secum
  Mors pharetras, parvus tela gerebat Amor.
Divertere simul, simul una et nocte cubarunt:
  Caecus Amor, Mors hoc tempore caeca fuit.
Alter enim alterius male provida spicula sumpsit,
  Mors aurata, tenet ossea tela puer
Debuit inde senex qui nunc Acheronticus esse,
  Ecce amat, et capiti florea serta parat.
At ego mutato quia Amor me perculit arcu,
  Deficio, iniiciunt et mihi fata manum.
Parce puer, Mors signa tenens victricia parce:
  Fac ego amem, subeat fac Acheronta senex.

1531 D3v 1534 69