Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLIV

Cum larvis non luctandum

Aeacidae moriens percussu cuspidis Hector
  Qui toties hostes vicerat ante suos;
Comprimere haud potuit vocem, insultantibus illis,
  Dum curru et pedibus nectere vincla parant.
Distrahite ut libitum est: sic cassi luce leonis
  Convellunt barbam vel timidi lepores.

1529 9 1531 C8v 1534 61