Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLIII

Aere quandoque salutem redimendam

Et pedibus segnis, tumida et propendulus alvo,
  Hac tamen insidias effugit arte fiber.
Mordicus ipse sibe medicata virilia vellit,
  Atque abicit, sese gnarus ob illa peti.
Huius ab exemplo disce non parcere rebus,
  Et, vitam ut redimas, hostibus aera dare.

1531 E3r 1534 90