Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CLII

In vitam humanam

Plus solito humanae nunc defle incommoda vitae
  Heraclite: scatet pluribus illa malis.
Tu rursus, si quando alias, extolle cachinnum
  Democrite: illa magis ludicra facta fuit.
Interea haec cernens meditor, qua denique tecum
  Fine fleam, aut tecum quomodo splene iocer.

1529 20 1531 E7r 1534 101