Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXLVI

Consiliarii Principum

Heroum genitos, et magnum fertur Achillem
  In stabulis Chiron erudiisse suis.
Semiferum doctorem, et semivirum Centaurum,
  Assideat quisquis Regibus, esse decet.
Est fera, dum violat socios, dum proterit hostes:
  Estque homo, dum simulat se populo esse pium.

1546 28r