Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXLV

In Senatum boni Principis

Effigies manibus truncae ante altaria divum
  Hic resident, quarum lumine capta prior.
Signa potestatis summae, sanctique Senatus
  Thebanis fuerant ista reperta viris.
Cur resident? Quia mente graves decet esse quieta
  Iuridicos, animo nec variare levi.
Cur sine sunt manibus? Capiant ne xenia, nec se
  Polliticis flecti muneribusve sinant.
Caecus at est Princeps; quod solis auribus, absque
  Affectu, constans iussa Senatus agit.

1531 D1r 1534 63