Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXLIV

Princeps subditorum incolumitatem procurans

Titanii quoties conturbant aequora fratres,
  Tum miseros nautas anchora iacta iuvat:
Hanc pius erga homines Delphin complectitur, imis
  Tutius ut possit figier illa vadis.
Quam decet haec memores gestare insignia Reges,
  Anchora quod nautis, se populo esse suo.

1531 B2r 1534 25