Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXLIII

Albutii ad D. Alciatum, suadentis, ut de tumultibus Italicis se subducat, et in Gallia profiteatur

Quae dedit hos fructus arbor, caelo advena nostro,
  Venit ab Eoo Persidis axe prius.
Translatu facta est melior, quae noxia quondam
  In patria, hic nobis dulcia poma gerit.
Fert folium linguae, fert poma simillima cordi:
  Alciate, hinc vitam degere disce tuam.
Tu procul a patria in pretio es maiore futurus;
  Multum corde sapis, nec minus ore vales.

1531 B5r 1534 34