Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXLII

Aemulatio impar

Altivolam milvus comitatur degener harpam,
  Et praedae partem saepe cadentis habet.
Mullum prosequitur, qui spretas sargus ab illo
  Praeteritasque avidus devorat ore dapes.
Sic mecum Oenocrates agit: at deserta studentum
  Utitur hoc lippo curia tanquam oculo.

1546 37v