Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXVIII

Duodecim certamina Herculis

[Allêgorikôs]

Roboris invicti superat facundia laudes.
Dicta Sophistarum, laqueosque resolvit inanes.
Non furor, aut rabies virtute potentior ulla est.
Continuum ob cursum sapienti opulentia cedit.
Spernit avaritiam, nec rapto aut foenore gaudet.
Vincit foemineos spoliatque insignibus astus.
Expurgat sordes, et cultum mentibus addit.
Illicitos odit coitus, abigitque nocentes.
Barbaries feritasque dat impia denique poenam.
Unius virtus collectos dissipat hostes.
Invehit in patriam externis bona plurima ab oris.
Docta per ora virum volat, et non interit unquam.

1546 15r