| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXVII

Nobiles, et generosi

Aurea Cecropias nectebat fibula vestes,
  Cui coniuncta tenax dente cicada fuit:
Calceus, Arcadico suberat cui lunula ritu,
  Gestatur patribus mullea Romulidis.
Indigenas quod se adsererent, haec signa tulerunt
  Antiqua illustres nobilitate viri.

1546 12v