| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXVI

Strenuorum immortale nomen

Aeacidae tumulum Rhaetaeo in littore cernis,
  Quem plerumque pedes visitat alba Thetis.
Obtegitur semper viridi lapis hic amarantho;
  Quod nunquam Herois sit moriturus honos.
Hic Graium murus, magni nex Hectoris. Haud plus
  Debet Maeonidae, quam sibi Maeonides.

1546 11r