| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXV

Optimus civis

Dum iustis patriam Thrasybulus vindicat armis,
  Dumque simultates ponere quemque iubet,
Concors ordo omnis, magni instar muneris, illi
  Palladia sertum frondis habere dedit.
Cinge comam, Thrasybule, geras hunc solus honorem;
  In magna nemo est aemulus urbe tibi.

1531 F3r [no picture] 1534 110