Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXIV

Tumulus Ioannis Galeacii Vicecomitis, primi Ducis Mediolanensis

Pro tumulo pone Italiam, pone arma ducesque,
  Et mare, quod geminos mugit adusque sinus.
Adde his Barbariem conantem irrumpere frustra,
  Et mercede emptas in fera bella manus.
Anguiger ast [est] summo sistens in culmine dicat:
  Quis parvis magnum me superimposuit?

1529 254 1531 F3r [no picture] 1534 109