| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXIII

Ex litterarum studiis immortalitatem acquiri

Neptuni tubicen (cuius pars ultima cetum,
  Aequoreum facies indicat esse Deum)
Serpentis medio Triton comprenditur orbe,
  Qui caudam inserto mordicus in ore tenet.
Fama viros animo insignes, praeclaraque gesta
  Prosequitur, toto mandat et orbe legi.

1531 C1v 1534 45