| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXII

Ex arduis perpetuum nomen

Crediderat platani ramis sua pignora passer,
  Et bene, ni saevo visa dracone forent.
Glutiit hic pullos omnes, miseramque parentem
  Saxeus, et tali dignus obire nece.
Haec, nisi mentitur Calchas, monimenta laboris
  Sunt longi, cuius fama perennis eat.

1531 B2v 1534 27