| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXXI

Remedia in arduo, mala in prono esse

Aetheriis postquam deiecit sedibus Aten
  Iupiter, heu vexat quam mala noxa viros?
Evolat haec pedibus celer et pernicibus alis,
  Intactumque nihil casibus esse sinit.
Ergo Litae, proles Iovis, hanc comitantur euntem,
  Sarturae quidquid fecerit illa mali.
Sed quia segnipedes, luscae, lassaeque senecta,
  Nil nisi post longo tempore restituunt.

1531 E5v 1534 14