| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXIX

Male parta, male dilabuntur

Milvus edax, nimiae quem nausea torserat escae,
  Hei mihi, mater, ait, viscera ab ore fluunt.
Illa autem, Quid fles? Cur haec tua viscera credas,
  Qui rapto vivens sola aliena vomis?

1546 9r