| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXVIII

Nihil reliqui

Scilicet hoc deerat post tot mala, denique nostris
  Locustae ut raperent quicquid inesset agris.
Vidimus innumeras Euro duce tendere turmas,
  Qualia non Atylae, castrave Xerxis erant.
Hae foenum, milium, farra omnia consumpserunt.
  Spes et in angusto est, stant nisi vota super.

1546 43v