| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXVII

Bonis auspiciis incipiendum

Auspiciis res coepta malis, bene cedere nescit.
  Felici quae sunt omine facta, iuvant.
Quidquid agis, mustela tibi si occurrant, omitte:
  Signa malae haec sortis bestia prava gerit.

1546 14v