| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXVI

Ex damno alterius, alterius utilitas

Dum saevis ruerent in mutua vulnera telis,
  Ungue leaena ferox, dente timendus aper,
Accurrit vultur spectatum, et prandia captat.
  Gloria victoris, praeda futura sua est.

1546 8v