| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXIV

In illaudata laudantes

Ingentes Galatum semiermi milite turmas,
  Spem praeter trepidus fuderat Antiochus:
Lucarum cum saeva boum vis, ira, proboscis,
  Tum primum hostiles corripuisset equos.
Ergo trophaea locans Elephantis imagine pinxit,
  Insuper et sociis, Occideramus, ait,
Bellua servasset ni nos foedissima barrus:
  Ut superasse iuvat, sic superasse pudet.

1531 B7r 1534 40