Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXXII

In Occasionem

[Dialogistikôs]

Lysippi hoc opus est, Sicyon cui patria. Tu quis?
  Cuncta domans capti temporis articulus.
Cur pinnis stas? Usque rotor. Talaria plantis
  Cur retines? Passim me levis aura rapit.
In dextra est tenuis, dic, unde novacula? Acutum
  Omni acie hoc signum me magis esse docet.
Cur in fronte coma? Occurens ut prendar. At heus tu,
  Dic, cur pars calva est posterior capitis?
Me semel alipedem si quis permittat abire,
  Ne possim apprenso postmodo crine capi.
Tali opifex nos arte tui caussa edidit, hospes:
  Utque omnes moneam, pergula aperta tenet.

1529 375 1531 A8r 1534 20