| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXX

Fortuna virtutem superans

Caesareo postquam superatus milite, vidit
  Civili undantem sanguine Pharsaliam;
Iam iam stricturus moribunda in pectora ferrum,
  Audaci hos Brutus protulit ore sonos:
Infelix virtus, et solis provida verbis,
  Fortunam in rebus cur sequeris dominam?

1531 C1r 1534 44