| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CVIII

In colores

Index moestitiae est pullus color: utimur omnes
  Hoc habitu, tumulis cum damus inferias:
At sinceri animi, et mentis stola candida purae:
  Hinc sindon sacris linea grata viris.
Nos sperare docet viridis. Spes dicitur esse
  In viridi, quoties irrita retro cadit.
Est cupidis flavus color: est et amantibus aptus,
  Et scortis, et queis spes sua certa fuit.
At ruber armatos equites exornet amictus;
  Indicet et pueros erubuisse pudor.
Coeruleus nautas, et qui caelestia vates
  Attoniti nimia relligione petunt.
Vilia sunt gilvis nativaque vellera burrhis:
  Qualia lignipedes stragula habere solent.
Quem curae ingentes cruciant, vel zelus amoris,
  Creditur hic fulva non male veste tegi.
Quisquis sorte sua contentus ianthina gestet;
  Fortunae aequanimis taedia quique ferat.
Ut varia est natura coloribus in gignendis,
  Sic aliis aliud: sed sua cuique placent.


1546 30v