| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXVII

Senex puellam amans

Dum Sophocles (quamvis affecta aetate) puellam
  A quaestu Archippen ad sua vota trahit,
Allicit et pretio, tulit aegre insana iuventus
  Ob zelum, et tali carmine utrumque notat:
Noctua ut in tumulis, super utque cadavera bubo,
  Talis apud Sophoclem nostra puella sedet.

1546 10r