| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXV

In oblivionem patriae

Iamdudum missa patria, oblitusque tuorum,
  Quos tibi seu sanguis, sive paravit amor;
Romam habitas nec cura domum subit ulla reverti,
  Aeternae tantum te capit urbis honos.
Sic Ithacum praemissa manus dulcedine loti
  Liquerat et patriam, liquerat atque ducem.

1534 115