| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXIV

In statuam Amoris

Quis sit Amor, plures olim cecinere Poetae,
  Eius qui vario nomine gesta ferunt.
Convenit hoc, quod veste caret, quod corpore parvus,
  Tela alasque ferens, lumina nulla tenet.
Haec ora hic habitusque Dei est. Sed dicere tantos
  Si licet in vates, falsa subesse reor.
Eccur nudus agat? Divo quasi pallia desint,
  Qui cunctas domiti possidet orbis opes?
Aut qui quaeso nives, boreamque evadere nudus
  Alpinum potuit, strictaque prata gelu?
Si puer est, puerumne vocas qui Nestora vincit?
  An nosti Ascraei carmina docta senis?
Inconstans puer hic obdurans pectora, quae iam
  Trans adiit, numquam linquere sponte potest.
At pharetras et tela gerit, quid inutile pondus?
  An curvare infans cornua dira valet?
Alas curve tenet, quas nescit in aethera ferre?
  Inscius in volucrum flectere tela iecur.
Serpit humi, semperque virum mortalia corda
  Laedit, et haud alas saxeus inde movet.
Si caecus, vittamque gerit, quid taenia caeco
  Utilis est? Ideo num minus ille videt?
Quisve sagittiferum credat qui lumine captus?
  Hic certa, at caeci spicula vana movet
Igneus est, aiunt, versatque in pectore flammas.
  Cur age vivit adhuc? Omnia flamma vorat.
Quinetiam tumidis cur non extinguitur undis
  Naiadum, quoties, mollia corda subit?
At tu ne tantis capiare erroribus, audi:
  Verus quid sit Amor, carmina nostra ferent.
Iucundus labor est, lasciva per otia: signum
  Illius est nigro punica glans clypeo.

1531 E7v 1534 102