| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CXIII

Fere simile ex Theocrito

Alveolis dum mella legit, percussit Amorem
Furacem mala apes, et summis spicula liquit
In digitis: tumido gemit at puer anxius ungue,
Et quatit errabundus humum, Venerique dolorem
Indicat, et graviter queritur, quod apicula parvum
Ipsa inferre animal tam noxia vulnera possit.
Cui ridens Venus: Hanc imitaris tu quoque, dixit,
Nate, feram, qui das tot noxia vulnera parvus.

1531 E5r [no picture] 1534 95
1548 omits last two lines.