Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXII

Dulcia quandoque amara fieri

Matre procul licta, paullum secesserat infans
  Lydius: hunc dirae sed rapuistis apes.
Venerat hic ad vos placidas ratus esse volucres,
  Cum nec ita immitis vipera saeva foret.
Quae datis, ah, dulci stimulos pro munere mellis;
  Pro dolor, heu, sine te gratia nulla datur!

1529 74 1531 E4v 1534 95