Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CXI

[Anteros], amor virtutis, alium Cupidinem superans

Aligerum, aligeroque inimicum pinxit Amori,
  Arcu arcum, atque ignes igne domans Nemesis.
Ut quae aliis fecit, patiatur: at hic puer olim
  Intrepidus gestans tela, miser lacrimat.
Ter spuit inque sinus imos: res mira crematur
  Igne ignis, furias odit Amoris Amor.

1529 367 1531 D6v 1534 76