Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CX

[Anteros], id est, amor virtutis

Dic ubi sunt incurvi arcus? Ubi tela, Cupido?
  Mollia queis iuvenum figere corda soles?
Fax ubi tristis? Ubi pennae? Tres unde corollas
  Fert manus? Unde aliam tempora cincta gerunt?
Haud mihi vulgari est hospes cum Cypride quicquam,
  Ulla voluptatis nos neque forma tulit.
Sed puris hominum succendo mentibus ignes
  Disciplinae, animos astraque ad alta traho.
Quatuor ecque ipsa texo virtute corollas:
  Quarum, quae Sophiae est, tempora prima tegit.

1529 361 1531 E1v 1534 86