| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CIX

In studiosum captum amore

Immersus studiis, dicundo et iure peritus,
  Et maximus libellio.
Helianiran amat, quantum nec Thracius umquam
  Princeps sororis pellicem.
Pallada cur alio superasti iudice, Cypri?
  Num sat sub Ida est vincere?

1531 D6r 1534 75