Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CVII

Potentia Amoris

Nudus Amor viden' ut ridet, placidumque tuetur.
  Nec faculas, nec quae cornua flectat, habet
Altera sed manuum flores gerit, altera piscem,
  Scilicet ut terrae iura det atque mari.

1529 362 1531 D8v 1534 80
4 ut ... det] et ... dat 1531