Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CVI

Potentissimus affectus amor

Aspice ut invictus vires auriga leonis,
  Expressus gemma pusio vincat Amor?
Utque manu hac scuticam tenet, hac ut flectit habenas,
  Utque est in pueri plurimus ore decor.
Dira lues procul esto: feram qui vincere talem
  Est potis, a nobis temperet anne manus?

1529 62 1531 A4v 1534 11