Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema CV

Qui alta contemplantur, cadere

Dum turdos visco, pedica dum fallit alaudas,
  Et iacta altivolam figit arundo gruem,
Dipsada non prudens auceps pede perculit: ultrix
  Illa mali, emissum virus ab ore iacit.
Sic obit, extento qui sidera respicit arcu,
  Securus fati, quod iacet ante pedes.

1529 283 1531 E2v 1534 88