| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CIV

In astrologos

Icare, per superos qui raptus et aera, donec
  In mare praecipitem cera liquata daret,
Nunc te cera eadem, fervensque resuscitat ignis,
  Exemplo ut doceas dogmata certa tuo.
Astrologus caveat quicquam praedicere: praeceps
  Nam cadet impostor dum super astra volat.

1531 C7r 1534 57