| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema CIII

Quae supra nos, nihil ad nos

Caucasia aeternum pendens in rupe Prometheus
  Diripitur sacri praepetis ungue iecur.
Et nollet fecisse hominem: figulosque perosus
  Accensam rapto damnat ab igne facem.
Roduntur variis prudentum pectora curis,
  Qui coeli affectant scire, Deumque vices.

1531 B4r 1534 32