| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema C

In iuventam

Natus uterque Iovis, tener atque imberbis uterque,
  Quem Latona tulit, quem tulit et Semele,
Salvete, aeterna simul et florete iuventa,
  Numine sit vestro quae diuturna mihi.
Tu vino curas, tu victu dilue morbos,
  Ut lento accedat curva senecta pede.

1546 3v