Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XCIX

Ars naturam adiuvans

Ut sphaerae Fortuna, cubo sic insidet Hermes:
  Artibus hic, variis casibus illa praeest:
Adversus vim fortunae est ars facta: sed artis
  Cum fortuna mala est, saepe requirit opem.
Disce bonas artes igitur studiosa iuventus,
  Quae certae secum commoda sortis habent.

1546 42r