| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XCVIII

Natura

Pana colunt gentes (Naturam hoc dicere rerum est)
  Semicaprumque hominem, semivirumque Deum.
Est vir pube tenus, quod nobis insita virtus
  Corde oriens, celsa verticis arce sedet.
Hinc caper est, quia nos natura in saecla propagat
  Concubitu, ut volucres, squamea, bruta, feras.
Quod commune aliis animantibus, est caper index
  Luxuriae, Veneris signaque aperta gerit.
Cordi alii sophiam, alii tribuere cerebro:
  Inferiora modus, nec ratio ulla tenet.

1546 41v