|
Forward |
Back
| English |
Commentary
| Welcome Page
Alciati Emblematum
liber
Emblema XCVII
Doctorum agnomina

Moris vetusti est, aliqua professoribus
Superadiici cognomina.
Faciles apertosque explicans tantum locos,
Canon vocatur Curtius.
Revolvitur qui eodem, et iterat qui nimis,
Maeander, ut Parisius.
Obscurus et confusus, ut Picus fuit,
Labyrinthus appellabitur.
Nimis brevis, multa amputans, ut Claudius,
Mucronis agnomen feret.
Qui vel columnas voce rumpit, Parpalus,
Dictus Truo est scholasticis.
Contra est vocatus, tenuis esset Albius
Quod voce, vespertilio.
At ultimas mutilans colobotes syllabas,
Hirundo Crassus dicitur.
Qui surdus aliis, solus ipse vult loqui,
Ut sturnus in proverbio est.
Hic blaesus, ille raucus, iste garriens.
Hic sibilat ceu vipera.
Tumultuatur ille rictu et naribus,
Huic lingua terebellam facit
Singultit alius, atque tussit haesitans.
At conspuit alius; ut psecas.
Quam multa rebus vitia in humanis agunt,
Tam multa surgunt nomina.
1550 104
|