Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XCV

Captivus ob gulam

Regnatorque penus, mensaeque arrosor herilis
  Ostrea mus summis vidit hiulca labris.
Queis teneram apponens barbam, falsa ossa momordit:
  Ast ea clauserunt tacta repente domum;
Deprensum et tetro tenuerunt carcere furem,
  Semet in obscurum qui dederat tumulum.

1529 69 1531 E3v 1534 91