| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XCIII

In parasitos

Quos tibi donamus, fluviales accipe cancros;
  Munera conveniunt moribus ista tuis.
His oculi vigiles, et forfice plurimus ordo
  Chelarum armatus, maximaque alvus adest:
Sic tibi propensus stat pingui abdomine venter,
  Pernicesque pedes, spiculaque apta pedi:
Cum vagus in triviis, mensaeque sedilibus erras,
  Inque alios mordax scommata salsa iacis.

1531 B3v 1534 30