| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XC

In avaros, vel quibus melior conditio ab extraneis offertur

Delphini insidens vada caerula sulcat Arion,
  Hocque aures mulcet, fraenat et ora sono.
Quam sit avari hominis, non tam mens dira ferarum est:
  Quique viris rapimur, piscibus eripimur.

1531 A6r 1534 15